pe ars虽然但是造句?

你的浏览器禁用了JavaScript, 请开启后刷新浏览器获得更好的体验!
发布者:,发布时间: 10:54:18,视频分类:,视频标签:,ars memoriae
Giordano Bruno: Ars Memoriae (The Art of Memory)
ARS MEMORI&AE
IORDANI BRVNI
Tvnc artem sub vmbra Idearum degere arbitramur, cum aut torpentem
naturam an aut deuiam & exorbitantem
dirigit & aut deficientem lass& roborat
atque fulcit, aut errantem corrigit, aut perfectam sequitur, &
industriam emulatur.
Est quidem huiuscemodi ars rerum prosequendarum in genere discursiua
& habitus quidam ratiocinantis anim&,
ab eo quod est mundi vit& principio, ad omnium atque singulorum
se exporrigens vit& principium. Nulli de potentiis ipsius
tanquam ramo innixus, neque de peculiari quadam emergens facultate:
sed ipsum totius stipitem vtpot& ipsam anim& totius
incolens essentiam. Quod non ab re dictum existimarim: si quipp&
in memoratiua potentia consisteret: quomodo effunderet ab intellectu?
si in intellectiua: quomodo & memoria, sensu, & appetitu
transmitteret? Porr& per ipsam regulamur & dirigimur,
ad intelligendum, discurrendum, memorandum, phantasiandum, appetendum,
& quandoque vt volumus sentiendum.
At vero hoc quo, generaliter ad omnes atque singulas functiones
anima fertur, quale sit, & quomodo: non satis est apertum,
qu&ritur. n. quid est quo artem induit anima? qua arte anima
artem induit? nunquid non artem conuenit appellare quo technica
mater natura ex frequentatis actibus, expertem se reddere nititur?
N&nne licebit dicere ant& plurimas artes extare
artem quam organicam dixerim: cum plurimi arti
quorum tamen sed per organum prosequuta?
Nonne artem dicere licet, qu& artium fabricat instrumentum?
quid. n. erit si non est ars ? Adh&c si organum non precessit
quo oportuit aliud fabrefieri: expone mihi artis rationem, qu&
artem debuit precessisse? In quo nam vt in subiecto agentis ars
organica pr&xtitit? Omni proculdubio in physico illo quod
pr& erat. Illud positione quadam formatum est in primi organi
intim& susceptiuum deminationis. Quod si vulgariter phylosophanti
placeat ab extrinseca forma rei essentiam prim& denominare:
Quia consuetum est artificialium rationem in forma
extrinseca ponere: cum ars non profundet in intima materi&.
Sed hic distat & nostra intentione: ita vt non intolligat.
Quod si ita est vt melius philosophantibus apparet: id quod prim&
est ars ni qu&m natur& lacultas
connata rationi, cum seminibus primorum principiorum, quibus inest
potentia, qua ab extrinsecus obiectis tamquam diversis illectentur
& ab agente intellectu tanquam irradiante sole
illustrentur: & ab &ternis Ideis quasi siderum mediante
concursu influxum recipiant: dum ab optimo maximo foecundante
cuncta in actum, atque finem proprium pro viribus consequendum
ordinentur. Ex quibus manifestatur non temer& nos dedalam
naturam artium omnium fontem, atque substantiam velle nuncupari.
Considerato igitur qua intentione possimus expressisse, artem
in quibusdam excellere naturam: eandemque in allis ab illa superari.
Id. n. esse minim& potest quam vbi naturam in
quasdam rationes maiores, quam in mage propinquis ostendere conspexerimus.
Ipsam perpetuare fertur in eadem specie formam substantialem,
quam non valet secundum numerum eandem perpetuasse: in quibus
artis facultas non extenditur. Forma vero extrinseca, atque figura
inuentoris clauis magn&; per artem duro committitur lapidi,
vel adamanti. Item conditiones, actus, & nomen memori&,
& cogitatiu& obiectis perp qu&
tamen natura retinere non potuisset: quandoquidem fluctuantis
materi& stomachus matur& omnia digerit.
Sed vnde inquam h&c arti facultas? inde nimirum vbi viget
ingenium. Ingenium cuius est proxim&? hominis. Homo vero
cum suis facultatibus omnibus vnde emanauit primo? & natura
san& parturiente. Ergo si rem ab exordio intueberis, &
ab ipsa radice hanc arborem transplantandam velis euellere: ad
natur& cultum, atque recognitionem inclinatur. Id san&
pr&stabis cum vociferanti, clamant&que principio,
in timi&s que nos illustranti animum intenderis. Natura
est qu& anim Natura animis instrumenta
congrua suppeditat. (vnde Pythagorei, & ingenia Magorum, vitam,
atque anim& speciem & corporis forma deprehendisse
perhibentur). Natura ipsa tibi (nisi auertaris) aderit in omnibus:
vniuersalis. n. natura non contrahitur quo minus nobis extet officiosa,
super omnia enim pluit Iuppiter germina, & super omnes plantas
oritur benignus Apollo. Sed non omnia parem & superis imbuunt
vitam: cum non pariter omnia ad illos conuertantur, vt manifest&
patet in nobis qui per nos ipsos ab illorum communicatione diuellimur.
Cum igitur omne possibile natura pr&stet, siuo ant&
naturalia, siue in naturalibus, siue per naturalia: ita intelligas
& naturalibus omnibus actionem proficisci: vt naturam per
eadem agere non ignores. Distinguat quantumlibet, agens positiuum
& naturali
non. n. inficiam. Illud
mihi iuro admitti volo: vt ita distinguatur, sicut organum operantis
ab ipso d sicut medium ab ordinanto, brachium
ab exagitante.
Propterea intelligas nos minim& alligatos esse communi
philosophi& cum natur& nomen materi&, form&que
adstrinxerit: sed & cum efficiens intrinsecum pri
siue sit omnibus commune, siue ad hoc suppositum, vel ad illud
fuerit contractum. Vnde libentius idiotas loquentes audimus: dum
naturam istius hominis, cum illius hominis natura comparant: non.
n. vt vniuersale logicum, vel ad eius similitudinem licet apprehendere
naturam: sed vt physicum, quod est tum in omnibus, tum ad singula
contractum.
H&c est qu& mediat& sensibilia preterita &
absentia: pr&sentia reddit, atque conspicua: hinc quidem
visu sensibilia per sculpturam, atque picturam: inde vero fluentia
verba, & quasi i stabilia, fix&que
reddit per scripturam. Insuper & conceptus, & silentes
intentiones cominus comunicabile, & minus ad omnia loca
transmittit, atque tempora.
Quod liber& siue fatum, sine necessitatem, siue bonum,
sine demourgon, sine mundi animam, sine naturam appellare consueuere:
ab imperfectis ad perfecta, inferioribus istis communicanda: motu
atque tempore procedit, quod in omnibus, & singulis est idem
principium. Hinc & eadem serie progressum facere dicitur ars,
quam manu ducit. Ideo (vt ad propositum intentionis nostr&
spectat) cultris in arborum corticibus prior scripsisse perhibetur
vetustas. Cui successit &tas in lapidibus celte excauatis
inscribens: Quam sequuta est papyrus sepiarum succis exarata.
Inde pergamenae membran& atramento artificioso magis intinct&.
Proinde charta & inhaustum, pr&loque promend&
in vsum long& omnium aptissimum liter&. A cultris
inquam ad stilos, & & spongiis
& & pennis ad fusilia
tandem elementa peruentum. Haud secus in iis qu& ad scripturam
pertinere videntur, internam contigisse arbitramur: dum ab antiquo
humanum studium sine & Melico Simonide, siue ab alio sumpserit
exordium: qu& locorum, & imaginum proportionalium chart&
atque scriptur&, act&que phantasi& & cogitatiu&,
locum scriptoris & calami subeuntibus: species rerum memorandarum
in interno libro inscribere studuerunt. Quorum industri&
quid, & quantum addiderimus: ipsorum qui h&c nostra
cum illorum monumentis conferre poterunt, esto iudicium. Iam qu&
ad nostram faciunt praxim aggrediamur.
Habes in libro clauis magn& duodecim indumentorum subiecta.
Species, Formas, Simulachra, Imagines, Spectra, Exemplaria, Vestigia,
Indicia, Signa, Notas, Characteres, & Sigillos. Quorum qu&dam
referuntur ad sensibile ob oculum (siue natura sine arte figurante
dicta) cuiusmodi sunt extrinseca forma, Imago. Exemplar qu&
per picturam, & alias figuratiuas artes emulatricos matris
magu& describunt, atque describuntur.
Qu&dam ad internum sensum referuntur in quo magnificantur,
protelantur, & multiplicantur, in mensura, duratione, &
numero: vt sunt qu& contrectanda phantastic& se offerunt
facultati. Qu&dam sunt qu& in eodem versantur similitudinis
puncto: vtpot& qu& & forma eiusdein generis,
& substantia eiusdem speciei extrahunt exemplar. Qu&dam
& propria propositi substantia deficiunt, vt patet in omnibus
in quibus sophista mendicat & & vniuersaliter
ars emulatrix & natura. Qu&dam ver& ade&
arti videntur appropriata: vt in eisdem videatur naturalibus omnin&
suffragari: h&c sunt Signa, Not&, Characteres, &
Sygilli: in quibus tantum potest: vt videatur agere pr&ter
naturam , supra naturam, & si negotiun requirat, contra naturam.
Hisce succurrit vbi figuras & imagines reddere non potest:
cum in imaginabilium, vel figurabilium genere non versentur. Carent.
n. illa accidentibus illis quibus sensuum pulsari consueuere ianu&:
carent partium differentia, & dispositione, sine quibus antecedentibus,
effigiantis actus non succedit. Horum genus ex vna parte ingrediuntur
qu&dam medio se habentia modo: nemp& qu& quodammodo
referunt, & referuntur: cuiusmodi sunt indicia. Indicamus
enim non solum efficiabilia, imaginabilia, &
item exempla, imagines, & effigies: verum quoque, qu&
sigillis, notis, & characteribus exprimunt, & exprimuntur.
Vnde non temere in illa enumeratione indicia mediam sortita sunt
Mercurium ergo pr&sentat species: forma simulachrum, exemplar,
& spectrum. Mercurij ver& substantiam, essentiam, bonitatem,
iustitiam, & sapientiam, pr&sentant not&, characteres,
& sigilli. Qu& ver& promiscu& tum Mercurium,
tum & omnia qu& de Mercurio dicuntur pr&sentia
reddunt: indicia sunt proprius appellata. Iis tanquam communi
imaginis, not&que stipite: indicamus, & pr&sentamus,
vtrumque. Sicut in demonstratiuis pronominibus est manifestum:
cum Mercurij, & virtutis dicimus hoc simulachrum, hoc signum,
hanc notam, hanc similitudinem.
Istis consideratis: memento huic arti media alia vsu veniro non
posse ad suum finem consequendum, quam sensibilia, formata, figurata,
tempori, loc&que contracta: quemadmodom & in omnibus
aliis technicis anim& operibus accidere in primo volumine
Clauis magn& fuit expressum. Nihilo tamen minus non vti
intelligitur omibus tanquam imaginibus: siquidem multa quorum
debet esse memoria, imaginabilia non sunt neque effigiabilia,
neque simili cuiusinodi sunt termini, vsia,
ypostasis, mens, c&teraque id genus: sed vt si
imaginibus imaginabilium. Et cum hoc illud non est mente pr&tereundam
qu&d non minus sunt alligat& signis imagines, qu&m
signa imaginibus sunt adnexa.
Ex adnexionis defectu accidit infirmitas illa, qua vtentibus arte
multoties collocata species non occurnt, non tamen ex hoc capite
rem ipsam perpendisse videntur pr&decessores nostri. Hic
est qui interim visus sensum refringit magis quam lumen excellentius,
densior obscuritas, magna celebritas, distantia dispergens, &
id genus alia, qu& locis quibus vti consueuerunt solentem
accidere. Hinc veluti percussi canes lapidem mordentes vel baculum,
verum discriminis huius authorem minim& percipientes, alium
incusant. Nobis autem cum datum est illam inuenisse, & perfecisse,
nec locis materialibus (verificatis. s. per sensus exteriores)
vltra non indiguimus, nec ordini locorum memorandorum ordinem
adstrinximus: sed puro phantasi& architecto innixi, ordini
rerum memorandarum, locorum ordinem adligauimus. Vnde nobis ita
successisse presumimus, vt quidquid ab antiquoribus hac de re
fuit consideratum , pr&ceptum & ordinatum (quatenus
per eorum scripta qu& ad nostras deuenere manus extat explicatum)
non sit conueniens pars inuentionis nostr&, qu& est
inuentio supra modum pr&gnans cui appropriatus est liber
Clauis magn&. Sed interim ad dignitatem considerationis
istius conuertamur.
Fama est naturalis considerationem proportionari considerationi
de simo, qu& non formam seorsum, nec materiam seorsum respicit,
qu& natur& nomine insigniuntur: sed materiam formatam,
formamque materialem materi& adplicitam, quibus efficitur
quod naturale propri& nuncupatur. Hic est nexus ille, quo
abacto, nullum prorsus opus est, quod natura valeat effingere:
mult& minus valet ars qu& eiusdem pedissequa: si
infra nihilum minus aliquid esse licet somniare, Ars. n. non solum
vt primum subirctum naturam ipsam supponit: sed & vt subiectum
proximum ipsum naturale. Sicut igitur omnis ars pro su&
considerationis elementis requirit rationem materi& conuenientis
suorum operabilium, atque form& concinnioris (cum generalis
omnium finis sit in aliqu& subiecto aliquam nouare formam:)
ita & ars ista, cuius eadem ratio est cum ratione graphic&
facultati in genere, & excellen duabus
manifestis eiusdem speciebus proportionatur. Est. n. pictura intrinseca,
cum rerum, & operum memorandorum producit imagines. Est etiam
scriptura intrinseca, cum rationum, & verborum ordinat, atque
tribuit signa, notas & characteres: qu& quia etiam in
imaginabilibus subiectiuantur: non inficior qu&d communiter
loquentes, tum ad memoriam rerum, tum ad verborum retentionem
ordinatas foruias, appellant imagines.
Habet pictura (vt decentibus vtar in hac arte terminis) subiectum
primum in quo, parietem, lapidem, & similia. Habet subiectum
proximum ex quo, & habet pro forma ipsos colorum
tractus. Scriptura etiam habet subiectum primum chartam tanquam
locum: Habet subiectum proximum minium, & habet pro forma
ipsos characterum tractus. Ita & h&c ars obiectiu&
duplex admittit subiectum: primum vide &
proximum quod est appositum, sine adiectum. Potentialiter etiam
duplex admittit subiectum, memoriam videlicet, atque phantasiam
in genere, loco vnius: & speciem phantasiabilem seu cogitabilem
in genere, loco alterius: Et admittit pro forma intentionem, &
collationem specierum existen ad species
existentes in alio subiecto. Sicut etiam pictura, atque scriptura,
quibus suam forment materiam, adaptant organa: ita & huic,
non desunt arti suarum figurationum instrumenta.
SECVNDA PARS.
Triplex igitur consideratio artis istius praxim anteire oportet.
Prima qu& speculatur qu&, & qualia debeant esse
subiecta. Secunda qu& docet qu&, & cuiusmodi sint
apparand& form&. Tertia qu& adaptare docet organum,
medi&mque illud, quo solertior operatur anima: de quibus
omnibus perfectissim& in primo Clauis magn& peractum
est: pro ratione tamen huius libri ne sit truncus, & imperfectus
in se ipso (non. n. semper est commodum inquirentem artis principia
ad subalternantem transmittere disciplinam: quatenus. n. principia
differentus quibusdam ad speciem
in primam partem scienti& subalternat&) tres pro tribus
istis canonum ordines adducemus. Primos de materia siue de subiecto.
Secundos de forma siue de adiecto. Tertios de instrumento quod
virtutem pr& se fert efficientis: vnde in idem vergunt causs&,
genus efficiens & instrumentum.
DE SVBIECTIS.
Primum ergo subiectum est technica extensio, siue sinus in phantastica
facultate, ordinatus. Ex speciebus receptaculorum consitus, qu&
ex anim& fenestris influxere. Diuersis distinctum partibus,
visa omnia atque audita suo recipiens ordine & ad anim&
libitum retinens. Qu& definitio respicit subiectum commune,
formarum communium, ex arte communi qu& ex antiquitate ad
nos vsque deducta est. Prim um autem subiectum ex principus Clauis
magn& est: phantasticum
vt cogitatiua
potentia ad trutinam redigente visa, atque audita in talem prodire
possit ordinem, & quale suis membris primis vltimisque
partibus felicissime valeat ipsa per aures vel oculos percepta
constanter presentare, tanquam nou& arboris vel animalis,
vel mundi prospectum incurrens. Haud. n. secus tale chaos se habere
videtur quam nubes ab ext qu& pro impulsuum
differentiis atque rationibus, infinitas omn&sque subire
valet specierum figuras. Hoc san& subiectum quam foelix
melius ipsa experientia quam vlla vi potest
iudicari. Verumtamen qui ex Claui magna potent elicere eliciat:
non enim omnibus dabitur hanc adire Corynthum. Iam ergo ad subiectum
primo definitum modo redeamus.
Constat quidem subiectum primum p atque ita
materialibus: vt visiuam non subterfugiant facultatem, quatenus
eadem suo ordine phantastica facultas valeat contempiari, vel
ipsis vtens tanquam partibus atque principiis, in monstra, novasque
innumeras metamorphoses digerere, & digestas velut orbi adfixas
intueri. Ide&que in horum consortium non admittuntur in
materialiora subiecta, de quibus in arte vera artium, & facultate
facultatum.
In horum constitutione seruanda est ratio inter magnitudinem,
& parvitatem relata ad hominis molem atque prospectum. Inter
intensionem & relata ad sensus limites. Inter
pr&teritum & futurum, relata ad pr&sentem actum.
Inter excessum partium & delectum relata ad rei totius pr&sentand&
integritatem: Inter distantiam, & propinquitatem, relata ad
motus competentiam. Inter terminum & quo & terminum
ad quem, relata ad eius quod mouetur appulsum naturalem.
Horum aliud est communissimum, qula tantum valet extendi, quantum
phantasi& potest comprehendere sinus, qui posit& orbis
quantitati quantumlibet addere potest, licet non quantumlibet
substrahere. Aliud est commune quod Cosmicarum perspectarum partium
cumulo constat. Aliud est minus commune, vtpoto si libet politicum.
Aliud est proprium, nemp& si placeat oeconomicum. Aliud
est magis proprium tetrathomum, videlicet vel, pentethonium Aliud
est propriisimum, quod est athomum, athomum inquam non simpliciter,
sed in isto genere. Quorum omnium modorum: primus excluditur per
se ipsum ab vsu pr&sentis artis. Nouimus enim quomodo infinita
in vnum atrium reducantur, & multiplicentur in eodem.
H&c quoque dupliciter contingit vsuuenire animata. s. &
inanimata. Animata quidem cum subiecta substantiua adiectiuis
apparebunt illustria, & insignita, qu& quidem aduentantium
formarum, decursti moueantur: in animata vero cum vacua proferuntur
& inania. Caueto igitur ne vulgatum illud experiaris. Vacua
vacuis. frustra. n. sperabis in artis huius praxi, quod aiunt.
Parietes clamabunt: lapides dabunt vocem suam.
Committe minus communia minus communibus,
proprioribus atque propriissimis propriora,
atque propriissima. Hic habes considerandi locum quo non modo
ab omni obliuionis for verum quoque ad perfectiores
effigiandi & inscribendi vsus, item in ordinando & methodum
methodorum inueniendo, promptior atque securior efficiaris. Et
habes istud modo suo in radicibus primi Clauis magn&.
Sint naturalia omnia & vel phisicam vel technicam admittant
formam. Sint formis effigiandis quantitate proportionata, vbi
illud memineris quod natura clamat so prescriptum in speciebus
ad maximum & ad minimum habere terminum, eique tanquam subdit&
pr&stanti legi non licere quant&cunque materiei quamcumque
committere formam. Quod ad mensuram superius consideratum est
referendum cum antiquis, qu& quidem respicit formas seu
adiecta illa, qu& frequentissime subiectis committi assolent.
Sint non vitra metam pr&cipu& visibilium vnde intensione
sua l&dere possint, nec infra suos etiam remissa fines,
quatenus ad internum oculum commouendum minus, vol minim&
reddantur habilia. Caueto in engraphia vt cauetur in extrinseca
scriptura: ne inquani ita subiecta subiectis sint apposita: vt
proprios nec distinguas terminos & interualla: propri&mque
figurationem admisceates alien&; tum sui denegent coniecturam,
tum & alienam impediant. Sicut enim litter& super litteras
apposit&, & sigilli super sigillos, se inuicem aut delent,
aut cert& confundunt: non minus subiectis nedum inquam
adnexis & connexis: sed & continuis, vol contiguis, nulla
intercapedinis conuenienti latitudine distinctis: importunam te
noueris incurrere confusionem.
Ita quoque capienda sunt subiecta vt determinatis mediis, longitudinibus,
altitudinibus & latitudinibus & extremitatum differentiis,
habitudinem aliquam habeant ad inuicem. Omnis enim virtus naturaliter
pr&sentantium, & oculum tum primo externum, tum deinde
internum commouentium, non tantum in coloribus & eorum fonte
lumine sita est, quantum in extremitatum differentiis, ex quo
principio perspectiuo opticus & catopticus ad ea qu&
c&teris mirabilia videntur peragenda sunt promati: quod
si ratio subiecti faciat vt ipsum non ferat & semetipso:
tentet succurrens (vt innuimus) cogitatio vel per additionem externi,
vel per additionem proprij, cum per congruentes formationes vtrumque
possit accidere materi&. Subtractione, ex lapide fit Mercurius.
Additione ex ligno consuitur nauis. Compressione & distractione
de c&ra fit effigies. Tractu ex lineis fit figura. Alteratione
ex vino fit acetum. Item alia commixtione, segregatione alia.
Nexu alia. Solutione alia, alia Consequentia, & Continuitate
tentantur ad commutandam formam, & vniuersaliter mutabilis
rei naturam.
Illud quoque non est pr&tereundum subiecta proportionalitor
ad oculorum intuitum in obtutu cogitationis intern& spectanda
esse. Sicut. n. ibi sensibile inhaerens sensui non sentitur, &
sensibile eminentius remotum & sensu, caret actu sensibilitatis
siquidem nec oculis nimis proximos (nec admodum ab oculis sepositus
liber legitur) ita in proposito, obtutus intern& cogitationis,
quam ita regulare convenit, vt in genere su& facultatis
mediocri sitam elongatione ab intendente potentia, sibi figuret
obiectum atque fingat. Illud quoque non minus omnibus est cauendum,
ne quasi credentes & memorantes subiectum naturali potius
memori&, qu&m speculari afferamus visui: accidit.
n. ex huius considerationis penuria, aliquem opinari se subiectum
figurare, vel tanquam figuratum contueri: cum tamen illud non
sit. Aliud enim est subiectiuare, aliud, quasi in tenebris scribere,
vel sub pallio.
Ad amouenda vero qu& subiectorum continuitatem faciunt eorumque
distributionem, distinction&mque propediunt, consultum
erit vt inter positum subiectum & subiectum interposita tanquam
abolita delet&que censeantur. E contrario vbi continuum
& vniforme spacium nimis produci contigerit vt vltra quam
satis est natura sua valida seiunxerit subiecta: tua positione
alia post alia subordinare valebis, nec non adiectivis insignita
concipere subiectis. Quid. n. obstat quominus phantasia antiqua
iisque noua accidere secum ipsa fingero valeat?
Porr& h&c phantastica, qu& veris addi placuerit:
non levitor habeantur sicuti levitor efformantur: eo &sque.
n. in illis cogitando est incumbendum, quoad ita tibi consuescant,
vt & verioribus nihi Id quidem modica
pr&stabis sollicitudine si voles.
Subiectorum sane repetita excursio, tant
quantum pr&sens artificium valere potest. An ignoras illum
qui diutius legere consuevit: citius quam possit opinari, eum
singulas considerasse literas, ex literis composita scripta referre?
ipsum sane consuetudo ad perfectius sine cogitationo agendum impulit:
quam in assuetum valeat vnquam pura & intentior super singulas
partes & elementa regere atque ducere cogitatio. Peritus consuetudine
cytharedus perfectissim& sola actus consuetudine, non cogitando
cytharizat: alius autem etiam tactuum rationom eandem habens,
quam et ille: cum consuetudine careat, tanto se habebit rudius:
quanto magis super agendis cogitando incumbet. Satis vulgatum
est quanta sit vis consuetudinis. Satis perspicuum est quem leuis
aqua durum excauare valeat marmor atque ferrum. Sed quid plura
de re nimium manifesta? Dicta non pr&termisimus, haud quidem
quia satis non sunt manifesta: sed quia maxim& oper&
precium est, vt ad istud propositum referantur. Nouerunt iuxta
artis antiqu& canones laborantes, simul long& seposita
ab inuicem subiecta, ead&mque plurima: vno cogitationis
actu contueri ad expressionem non minus quam si in charta legerent
expeditam & exquisitam. Id cum imperitis omnibus, tum &
iis qui primo se accingunt operi minus credibile solet apparere:
ipsa tamen res conuincit oppositum. Quod si per antiquas artes
est pr&stitum pr&starique videmus quotidie: quid fiet
in ista inquam breuissimam admodum moram exigit consuetudo? plus,
melius, tersi&sque tibi pr&stabunt, hic tres quatu&rue
lun& reuolutiones: qu&m sex illi solis proprij potuerint
afferre recursus. Inuenimus namque viam committendi singulis quibuscunque
subiectis integros quosque terminos retinendos, & maiora long&que
plura vt ex archanis magn& Clauis est manifestabile. Quod,
quantum & quomodo attrectauerit, alij ipsi viderint qui de
ambobus rect& poterunt iudicare.
Aspicis proinde quam sit ab eminente natura prelata varietas.
Varia sunt mundi membra. Vari& sunt in membris mundi species.
Vari& sunt in speciebus indiuiduorum figur&: non.
n. altera olea alteri ole& pro non
alter homo prorsus alteri similis. Itaque differentus omnia sunt
pro capacitate distincta, singula & singulis, omni&que
ab omnibus proprii secernuntur tanquam finibus differentiis. Tenta
igitur natur& conformaturus in omnibus diuersitatem, in
modo subsistendi, in magnitudine, in forma, in figura in habita,
in habitudine, in termino , in situ, & quot poteris discriminibus
indue, in agendo, patiendo, elargiendo, capiendo, subtrahendo
, addendo , aliisque modis vt diximus alterando. Vicissim quidem
dicuntur ens et vnum: quidquid vnum non est, ens non est, vniquodque
autem hoc ipso vnum esse sentimus: quia modo suo propria terminatur
differentia. Sensibus omnibus vniformitas nauseam parit, omnes.
n. non modo vna qualitatis specie frequentiori, atque continua
non delectantur: sed neque ad modicum temporis vnam eamdemque
prorsus: vtpote vno, eodemque modo prorsus affectam patiuntur.
Quod minim& pr&teriuit eos qui velocissimum in naturalibus
omnibus fluxum considerantes: impossibile rati sunt eundem fluuium
bis (imo vel semel) posse pedibus attingi.
Hinc affectiuitas dependet subiectorum, affectiuitatem appello
afficiendi actiuam facultatem, cum aliqua alliciente vel vrgente
varietate, vel ab intrinseca natura dotantur, vel ab ipsa insigniuntur
positione. Inde quibusdam consultum est principalibus subiectis
apposititia qu& vt affectiuitatem quam
& se ipsis non habent: possint propter aliorum quasi sibi
insitorum additamentum admittere. Quid enim? quanto magis in affectiuitate
intenduntur atque remittuntur, tanto virtuosius ant lentius affectibilem
ipsam commouere possunt phantasiam, memori&que subire aulam
atque repetere. Hinc calcaria, hinc sales, hinc condimenta,
hinc obliti dum tentant reminisse, repetunt, recapitulant, resumunt
quasi per ipsam diuersitatem, per ipsas vices, ve
per ipsam in vicibus diuersitatem sperent accire spiritum memori&.
Quod bene facillim& cedit iis qui minim& animo turbati
id faciunt: alioqui tanto in maiorem t quanto
turbatio illa magis atque magis incalescit. Quanta vero sit affectuum
in genere virtus, & quomodo sint prouocandi, seruandi, &
variandi , non parum aperte in libro Clauis magn& insinuatur.
DE ADIECTIS.
Adiectum vero seu forma in genere isto definitur subiecto sine
physico, siue technico, siue phantastico appositum, ad aliquid
per solertem cogitationis apparatum, presentando, effigiendo,
notando, vel indicando ad pictur& scriptur&
exprimendum vel significandum. Qu& ratio rospicit formas
communes, ab antiquitate ad nostra vsque tempora dilapsas. Forma
vero vt ex radicibus Clauis magn& elicitur: est depromptus
& explicatus ordo cogitabilium specierum, in statuas, vel
microcosmon, vel in aliam generaliter arch
ad quolibet dicibile interius notandum , vel figurandum ex ductu
phantastici chaos, methamorphoses omnes admittentis. Cuius Typum
non tanquam hic declarandum: sed ut & hic iuspiciendum apponimus.
FIGVRA PRIMA.
Est ibi chaos in tua primordiali natura elementorum & numerorum
ordinem, atque seriem non excludens, cum non solum ipsum informe
formabile oportet intelligere, verum quoque vt ordinate formabile
concipere necesse est. Est vt vides diuersis distinctum interuallis
in se su&sque portionibus omni formalibus figura: dum formator
designatus per elementum. A. per informes numerorum elementor&mque
discurrit circuitus, & semidiametros. Aliam ipse figuram per
Arietem imprimit: aliam per T alias quoque per reliqua omnia.
Aliam per arietem denuo cum Saturno reuertentem, aliam cum Marte
remigrantem, aliam cum hoc & illo: aliam sine hoc & illo.
Vnde in infinitum possunt formari & reformari, siue numeri
ipsi, ips&que elementa, siue ipsi diuersimode ducti motores
atque efficientes. Hoc est informe chaos formare, siue formantes
diuersa siue formantes varios atque diuorsos
ad eadem formata referas, nihil interest in proposito. Veruntamen
illud quod immobile manet, atque subest: hac ratione qua subest,
atque formatur, habeatur vt foemina ad marem, & prorsus informe
vt vndecunque formabile esse possit. Esset communi iudicio magis
perfect& chaos, si ex inordinatis constaret etherogeneis,
sed tale nulli posset esse vsui. Necessum quidem est ad obsequium
memori& numeros & elementa ordine quodam esse disposita
quo aduentantibus motoribu c&teras
etiam memorabiles valeant suscipere formas. Sunt autem (vt vides)
ita ordinate disposita, vt idem nec in eadem semidiametro, neque
in eodem circuitu, aliquando possit occurrere, siuo sit elementum,
sine numerus. Excellentissima pleraque alia per hanc figuram pertractari
sed minim& hic locus est. An tamen cum hoc consulto
non decerno, sed affirmo tantum. Hoc vnum dixerim
quod si attentius eam contemplabere cum rationibus hic explicitis:
artem figuratiuam talem poteris adipisci, qualis non solum memori&,
sed & c&teris omnibus anim& potentiis mirum in
modum subueniendo conferet.
Primum igitur & in adiectis notandum est, eorum rationem esse
inter excessum & diminutionem, intensionem & remissionem
, pr&teritum & futurum, distantiam & propinquitatem
, relata ad hominis molem, vel semissem, ad intuitum, & pr&sens
tempus in quo debet esse memoria.
Horum alia sunt animata, & ista possunt concurrere vt organa,
& efficientia, adiacentia, & opera, alia sunt inanimata,
& huiuscemodi concurrunt vt organa adiacentia, & opera
duntaxat. Animatorum vero alia sunt rationis participia, &
ista aptasunt ad omnem actionem & passionem, & neutrum
se habendi modum. Alia ratione carent, & istis (vt satis est
manifestum) dicta per vniuersum non satis conueniunt.
Ipsorum quoque qu&dam sunt naturalia, quaodam artificialia,
quaodam sunt & sensibus externis illapsa ad sensus internos.
Qu&dam in sensibus ipsis in ternis efformata quorum omnium
species sunt Forma, Similitude, Imago, Figura, Exemplar, Character,
atque Signum, secundum formalia significata distinct& vt
stat indictum in Clauis magn& considerationibus.
Quod ad eorum magnitudinem attinent: Adiecta eo pacto conuenit
subiectis esse commensurata: ut reuera ipsa sunt in rerum natura,
alioqui facil& deperderentur & visum phantasi&
aut obtunderent aut disgregarent. Diuturniorem cert& perquisitionem
in ampla pagina microgramma: requirit & &gr&
requisitum reperitur. Mole quoque sua arbor spatium replens aut
exuperans non reddit suam perspicuam figuram. Pro iis valde nobis
probatur artificum quorundam industria, vbi modica qu&dam
& phantasi& visum subterfugientia subiectis sese offerunti
adiicienda: alteri adiectiuo formam illam adiiciunt, cui adherere
assolet atque concomitari. Adferet illi Sagittarius sagittam,
scriptor calamum, Sutor acum. Tanta virtus est in connexione,
adnexione, antecedentia, concomitantia & consequentia: vt
inuisibilia faciant visibilia, intelligibilia per vniuersum sensibilia,
difficilis quoque sensus facile persentita.
Quod ad qualitatem attinet: sint illustria, sint qu& imaginationem,
cogitation&mque pulsare valeant, vtpot& qu&
aliquid admirandum, timendum, iucundum, triste, amicum, inimicum,
abominabile, probabile, admirandum, prodigiosum, de quo sit spes,
vel suspicio, & omnin& quod in intimos affectus potenter
irrumpat: secum afferant. Hinc caueto ne aberres minus sobri&
intelligens modum pr&ceptionis nostr&, cum inter species
adiectorum signa, insignia, characteres , & sigillos enumerauimus:
est. n. quod ea omnia modifices per ca qu& proxim&
dicta sunt ad quantitatem attinentia, & figendus est oculus
considerationis in eo quod in Clauis magn& considerationibus
habetur: vtpot& & sensibus, & phantasia, nihilo
nisi per cogitatiuam facultatem ad memoratiuam patere posse ingressum.
Quod ad relationem attinet. Opus est non ita adiecta subiectis
applicari, quasi ea casu & vt accidit proiiciantur: atqui
referenda sunt tanquam comprehens indumenta
ita ade&que inuicem
connexa, vt nullo ab inuicem discuti possint turbine. Sint relata
secundum omnes partes, vt pertinentia, vel in
pertinentia, vt ordinata, resistentia,
& vniuersaliter ita fiat, vt conceptus vnius connectatur alterius
conceptui. Quis. n. adiectum hoc Dignitas regia, abscisum ab omni
subiecto conceperit? Simul igitur intelligantur adiecta cum subiectis:
& quasi elementa lapidibus nec tanquam
& vento exagitata volitabunt, vel confundentur, sicut accidit
figuris arenarum tractibus effinctis.
Agere quoque intelligantur adiecta in subiecta, & in subiectis:
vel pati & subiectis, vel in subiectis. Aliqua inquam actione,
vel passione
quatenus aliquo motu, internum
visum quasi sopitum, exagitatione quadam expergefaciant. Errando,
Transeundo, Subeundo, Adeundo, Abeundo, Coeundo, Ascendendo, Descendendo,
Obuiando, Deuiando, Vitando, Destituendo. Quo aliquid Admoueant,
Pellant, Trudant, Excludant, Abalienent, Circumagant, Auersentur,
Refrenent, Vexent, Abiiciant, Retorqueant, Deiiciant, Demoliantur,
Diruant, Erigant, Eleueut, Extirpent, Distendant, Eradant, Abstergant,
Eximant, Euacuent, Hauriant. Quibus omnibus non efficitur quo
minus subiectis adiecta sint adnexa atque fixa: sed potius vt
ipso enim in motu est fixionis, & perseuoranti&
sita facultas. Ne igitur h&c inde stabiliri desperes: neque.
n. continuus motus sua stabilitate caret qua sit continuus: sic
vt & fortunam poeta sua in inconstantia constantem appellitat.
C&terum in varietate, multitudine, velocitate, & tarditate
seruetur modus: nec careant conditionibus ad qualitatem adiectorum
pertinentibus.
Quemadmodum in subiectis ita & in adiectis euitanda est vniformitas.
Quantum quippe valeat, natur&que consona sit varietas ex
supradictis desumi potest. Vnde & illud.
Per tanto variar natura & bella.
licet quidem eadom adiecta diuersis apponere subiectis: sed id
in sepositis. atque post plurium interpositionem distantibus,
actibus implicita differentibus, & secundum diuersas habitudinum
species se habentia.
Illud etiam adiecta retinent cum subiectis commune, (cum conueniat,
necessariumque sit ea subiectorum distinctionem consequi vt ipsa
qu& ad vnum pertinent subiectum, non complectantur ilia
sod omnem continuitatem, connexionem,
constipationem, & ad mixtionem fugiant. Dtim quippe diuersorum
subiectorum adiecta vltro citroque actiones admitterent, atque
motus: quasi inter se manus conserentia, aliisque occupata negociis
frustra ad tuum auocabis obsequium.
Reliqum est ut de organo, quo in proposito vtitur anima non-nihil
determinemus. Non n. agenti, sufficit ad completam cognitionem:
form& inducend&, & subiecti formandi rationem
habere: verum quoque vbi negocij vrget opportunitas, id quod est
ab agente in subiectum form& vehiculum oper& pr&cium
est non omittere quid item, quale esse debeat,
& quomodo sit contrectandum.
Nouem concurrunt ad rememorationem faciendam & memoriam. Intentio
antecedens qua primum aliquis sensus extrinsecus, vel intrinsecus
sit in actu ex hoc quod mouetur ab obiecto. Prouocatio imaginationis,
vbi sensus commotus iam mediate vel immediate expergefacit imaginationem.
Imaginationis motus passiuus quo pellitur ad inuestigandum. Imaginationis
actiuus motus quo iam inuestigat. Scrutinium quo intendens imaginatio
inuestigat. Imago, ut pote species memorabilis. Intentio imaginis,
nemp& ratio qua memorabilis efficitur in pr&sentiarum
aliis exclusis. Pr&sentatio illius intentionis, quod. s.
intentio illa pr&sens officiatur. Et iudicatio qua apprehenditur
eam esse intentionem illius imaginis.
Inter h&c omnia quod scrutinium appellamus siue discerniculum
(vtpot& quo cogitatio inquirit atque discernit) instrumenti
rationem sortiri facil& constat quod ita communi nomine
insignimus: quippe cum ad nostra vsque tempora eius nulla facta
fuerit consideratio: proprio celebrique nomine caret. Cuius nominis
rationis, considerationisque carentia isti occlusit iter inuentioni:
quandoquidem radix formand& reminiscenti& atque memori&,
in c&co densarum tenebrarum latuit profundo. Est ergo instrumentum
istud in facultate cogitationis, proportionatum baculo in nostra
manu (vnde nominis instituti vel melius instituendi rationem habere
possis) quo stantes iacentem aceruum, dimouemus, diruimus, atque
dispergimus. Vt nobis castanea & medio glandium, vel &
communitate aliarum castanearum determinata prodeat.
Et cognoscitur instrumentum istud ab actu. Cum. n. sit duplex
virtus conseruationis videlicet & rememorationis: qu&
cum (vt aiunt) sint re vnum, secundum r sicut
& vtrumque ab imaginatione, magis tamen meo iudicio. Virtus.
n. conseruationis est in confinio virtutis memoratiu& &
imaginari&: & quasi conterminat eas. Distinguitur igitur
rememoratiua ab imaginaria: cum quandoque sine forma imaginabili,
imaginabilis form& intentio comprehendatur: quandoque vero eius intentione forma non exuitur.
Hinc fit vt cum multa simul retineamus, multa simul imaginari
non possimus. In iis ergo hoc est quod agit instrumentum, Discernit,
Disterminat & Ordinat vel (si libeat magis iustificate loqui)
est quo fit Discretio, Distermitiatio, Ordinatio. Vnde &
cogitatiua seponitur sibi in prospectum pr&sens de multis
vnum, vnum inquam imaginatum vel vnius imaginem de multis retentis
educit in propositum: Et sicut imaginatiua comprehendere dicitur,
quid eius quod & pictore est i rememoratiuaque
illius pictur& retinet intentionem: ita organum istud habet
vicem deferentis & applicantis, vel magis eius quo fit delatio,
& applicatio istius ad illud: ac si inuicem sint colligata:
vt accidit in amplexu qui est in annulis cathenarum & similium.
Ide&que quasi natura ipsa duce ad nostra vsque tempora
hanc connexionem, locorum ordine emulabatur ars: vt vbi rem rei
non valebat connectere, illud quod erat vnius post id ei quod
erat alterius ordinabat: vnius inquam & alterius non proprium
& pro ratione: sed appropriatum & pr&senti positione:
& hoc pacto quasi ex extraneis applicationem imaginis ad rememoratiuam
aucupabatur. Ecce igitur scrutinij munus est vt vnitates (ita.
n. dixerim multa vna vt verborum censoribus aliquid conc&dam)
sigillatim capiendas per ipsum in ordinem disponantur. Quod ita
accidit, vt cum centum ouium singulas singulis, atque diuersis
numerorum notis vt 1 2 3 4 5 6 7 8 9, & aliis deinceps inusserimus:
ipsis mox cateruatim, & confus& occurrentibus ade&
vt alia aliam impediat: vt gregarius baculo has oues diuertit,
has attrectat, illas allicit, qu& suo
singulas deducat ordine: ita cogitatio promptissim& aliis
abactis: determinatum seligit aliud post aliud ipsa scrutinij
virtute. Hic est locus considerandi & similitudine, quatenus
veluti gregarius ex memoria ordinis numerorum, ordinem recipit
ouium, quem per ipsas habere non potuisset: Sic nos facile genus
artis inuenimus quo audita, vel visa numeris suo generi congruentibus
formantes, ipso numerorum ordine, ordinem sentit& rei deinde
concipiamus, in tantum, vt scientes numerare perquam facile doceamus
memorari. De formatione numerorum per omnia extat nostrum aliquid
apud paucos. Et eius theoria est in libris Clauis magn&
vbi de numeris semimathematicis. Ingeniosis credo sufficere monstrasse
nos in ista parte locum: vbi si non quod satis est insinuamus,
fort& pro congruentia loci vitra quam satis est expressimus.
Nobis. n. ad paucos (vt gratias habeant) non autem ad omnes respicere
consulitur.
Est igitur scrutinium numerus quidam, quo cogitatio tangit modo
suo species conseruatas, eas pro sua facultate Disterminando,
Disgregando, Colligendo, Applicando, Immutando, Formando, Ordinando,
inque seligendam vnitatem Referendo. Dicitur quidem numerus quia
in nullo genere conuenientius potest collocari. Porro talis numerus
est: vt nil sit quod per aliud quam per ipsum memorabilitatem
possit induere, ve1 habere: non obstante quod aliis notum non
nec per eosdem quoquo pacto definitum: ipsum in memoratione
est necessari& concurrens principium (loca. n. habent vim
non quia loca, neque quia imaginata: sed quia talem numerum in
eorum ordine latentem habent) cuius rationem duarum differentiarum
(quarum altera contrahit ipsum genus proximius, altera contrahit
alteram vt melius possumus hoc pacto, explicamus. Numerus videlicet
& quotuitate denominatus, dictus ad differentiam numeri
denominati per quotitatem, quo responderemus qu&renti quot
sunt oues? Et numeri denominati per quotuitatem quo responderemus
qu&renti quoties venerunt oues in occursum? per ipsum. n.
satis faceremus qu&renti. Quota est ista ouis? quota est
illa ouis? & ideo differenter per quotuitatem dicitur. Qu&
eum duobus adhuc sumatur modis tum videlicet vt respondet per
primum secundum & tertium: tum vt primo, vel secundo vel tertio
suo occurrit vel occurrere facit. ordine: iam in proposita iuxta
secundam specificatur p non autem primam.
Est. n. quotuitas practica non theorica, qu&. s. non in
ratione sed magis propri&que in vsu consistit. Qui quidem
vsu & videlicet primo cum quodam respectu
habitudin&que determinata quadam, vt contingit iis qui
per ingenium, rationem, & intelligentiam, recordantur: cum
sciant de hoc esse dicendum, hoc esse proferendum, & post
hoc sequi illud, & post illud rationabiliter aliud: in quibus
proprie fieri dicitur reminiscentia, vt patet per famosam distinctionem
ipsius & memoria. Et secundo sine apparente respectu: sed
potius cum quadam magis absoluta (licet non vero absoluta) ratione,
vt nobis accidit cum vocum minim& intellectarum meminisse
possumus, cuiusmodi extant illa Charontis apud Merlinum.
Est percor partes agrios labefacta ruinam.
& allis eiusmodi in quibus nullus potest esse cogitatiu&
actus, nec distinctiu& virtutis, ide&que eorum memoria
reminiscentia autem minime vt satis manifestum est
us quibus manifesta est alterius ab altero differentia. Cum igitur
h&c applicatio non referatur ad memoriam cuius est recipere
& retinere (vt diximus & probauimus demonstratiu&
in Clauis magn& doctrina:) nec phantasi& generaliter
dict& (utpot& qu& includit etiam in sua significatione
sensum communem communiter appellatum) ipsa. n. non est nisi eorum
qu& vel secundum integrum, vel secundum partes in sensibus
particularibus & externis pr&xtitere modo suo. Nec cert&
cogitatiu&, cum ipsa sit de apprehensiuis cognitiuisque
facultatibus, eiusmodi vero quorum allatum est exemplum non sint,
in apprehensibilium cognoscibili&mque genere. Qu&
nam igitur est illa potentia interior qu& ab aure perceptas
illas voces ad sensum communem delatas vt voces tantum nudas,
potuit intrudere in memoriam? certe si est cogitatiua (cum non
libeat aliam internam fingere potentiam ex &quo cum cogitatiua
memori& proximam pro intrudendis his) haud est nuda cogitatiua,
sed scrutinio armata, quo non solum qu& quasi manu tangere
potest, sed & ea ad quas quasi manum extendere non valet,
immittit in memori& promptuarium. Ex quibus patet hoc instrumentum
esse necessari& ponendum, cuius latentia multarum occlusit
iter inuentionum.
Genus actuum scrutinio prosequutorum in quinque distribuitur species.
Applicationem, Formationem, Immutationem, Adunationem, & Ordinationem,
qu& sane perpaucis not& sunt: Sicut. n. non omnes
qui vident, & audiunt: quomodo vident & quomodo audiunt,
& quid est quo vident, & quid est quo audiant bene norunt:
ita & non omnes, qui applicant, formant immutant, adunant,
& ordinant: sciunt quomodo h&c pr&stent, &
quid sit quo pr&stent. Notum satis est in vniuersalitate
& confusione quadam h&c & ratiocinante anima
produci: Sed non admodum quibus proxim& potentiis, facultatib&sue,
& organis: nec vt desideramus ante nos apparuit qui h&c
fuerit rimatus intimius quam quidam ex Arabibus qui versati sunt
circa Peripateticam disciplinam & quibus nonnulla pr&tacta
sunt. Sed si nos h&c omnia per singula velimus in notitiam
deducere: maximum aggrederemur negocium, & diffic
pr&sertim cum videam temporibus istis perpaucos ver&
philosophos vt in pr&ludij significatum est sententiis:
mitto quam aliquorum nominum, nouitas quam nou& exigunt
inuentiones, atque considerationes, plurimos lederet: hac de causa
SILVI A BONIS, atque etiam quia ad negocium istud quod ad praxim
pr&cipu& dirigitur non spectant necessari&:
illud ergo maxim& animaduertendum est quod de scrutinio
cum quandoquo enumeratis nunc ordinate subinferemus.
Pro applicatione notandum quod dicitur facultates istas analogiam
& ordinem inter se retinere vt sensus exteri
Phantasia circa corporum simulachra. Imaginatio circa singulas
simulachrorum intentiones: Intellectus ver& circa singularum
intentionum naturas communes & rationes poenitus incorporeas.
Ex qua analogia sequitur (vt alibi monstrauimus) quod sicut extat
ars qu& sensum externum allicit, trahit, atque ligat: ita
est qu& allectat, atque tenacissim& vincit. Cur ad
vuas per Zeusim depictas accursabant volucres? cur Venus &
Praxitele sculpta vix ab amatoribus pudica seruabatur? quia artificum
forma qu&dam ita suum subiectum rebus applicabat vt eas
intensius exquis nec non sedes vnde pr&cipu&
& [vt ita dicam] capitaliter species irrepunt in sensus inueniret.
Licet autem [vt supra dictum est] principium istud omnibus sit
communo: non tamen vniforme esse in omnibus satis est planum:
quibus enim aptius atque temporatius est instrumentum (puta corpus)
clariores sunt anim&.
Anima clarior diuinis Ideis magis exposita intentius obiectorum
formas suscipit: quemadmodum qui acutioris visus est, facilius
apti&sque discernit Form&. n. in corporibus nil aliud
qu&m diuinarum idearum imagines esse censentur: qu&
e&dem in sensibus hominum internis, quo melius nomine intitulari
possunt quam diuinarum idearum vmbr&; Cum ita & realitate
sicut. naturales & veritate distant
methaphisicalium? Harum quidem specierum aditumm in intellectum
potius crediderim immediate fieri per conuersionem ad lumen illud
quod agit in nobis intelligentiam: quam mediantibus rerum physicarum
formis intus per sensus exteriores ingestis. Ex vna tamen parte
vno experimur modo, ex alia vero alio. Propterea expedit vtramque
opinandi viam sine contradictione complecti: quod quomodo fiat
& tu ex temetipso si in communissima
versatus es philosophia, per h&c poteris determinare. Huiusce
san& oculi nisi in te vigeat emissio per applicationem:
qui fieri potest vt per ipsum in c&teras interiores anim&
potentias scibilium speres consequi immissiones? quid. n. aliud
est non appellere, qu&m clausos habere oculos? quid aliud
est claudere oculos quam in vmbra (vt aiunt) mortis versari? non
ne & rerum veritate vsque ad ora v
vt equiualeat quempiam clausisse oculos & esse mortuum?
Pro formatione vero qu& sequitur applicationem: illud primo
animaduertendum, eius totam vim in modo & specie applicationis
esse sitam. Potentia. n. generaliter apprehensiua habet illud
cum matoria commune: vt in se ipsa, & ex seipsa nil sit pr&ter
sinum & conceptaculum: nullum elementorum in se odorem habet
aliquem, vel saporem, vel calorem: concurrentibus tamen illis
fama est, in diuersos ordines atque gradus, omnem prodire colorem,
saporem, & odorem. Ignis alteri c insuper
& iuxta corporum varietatem diuersimod& in melius,
atque deterius splendescit. Id san& non habet ignis in
se, nec corpus alterum in se, sed ambo habent virtute applicationis.
Iam habes per similitudinem, formationem tum intellectus, tum
memori& consequi applicationem, quanto,
& antecedens melior extitit applicatio: & huius efficacia
maxima ex parte in scrutinij manuductione consistit.
Sunt qui velint formas facilis reductionis esse illas qu&
sunt apud virtutem imaginatiuam atque communem sensum, mult&
corporalitatis & modic& (inquiunt ipsi) spiritualitatis.
Formas vero difficilis reductionis, esse mult& spiritualitatis
& modic& corporalitatis. Id quidem ita sibi suadent
quia form& mult& corporalitatis morantur dum sensus
communis spintualitatem ab earum corp vnde
formam illam fi idque pr&sertim cum
eam pauci corticis recipit. Hinc reciproce inferunt hominem tardi
motus in cuius anima figuntur sensibilia qu& transierunt:
melioris esse rememorationis. Qu& omnia habent quandam leuem
persuasionem qu& quidem cum verbis explicantibus ipsa similia
sunt opinationibus & sermonibus somniantium. Constituunt.
n. memoratiuas species alias veloces, alias tardas, alias tempestiu&,
alias matur&; alias figurari per equum Martini, alias per
equum Georgi, quod dicere & sentire non convenit grauitati
illorum. Quidquid enim sentiant: nunquam corporalitas qu&
corporalitas, seu proprius dicas corpus qua corpus est, quippiam
agere intelligi debet im& vniuersaliter asserendum &
corporalita & maiori minus esse, a
maxima minim&, quia corpus quatenus corpus non agit, omnis.
n. actio est & qualitate, & ab eo quod spiritualius
magis, & ab incorporeo maxim&.
Vtlibet ergo intelligantur verba illorum famosorum virorum euitare
nequeunt semper inconueniens, & si velis eos excusare quod
non corporalia agunt magis quia corporalia, sed quia multum morantur
& sunt vehicula accidentium, & quibus informationes
efficiuntur qu& morantibus & morantia
figuntur magis. H&c excusatio non potest capi nec retineri
quominus obiter euomatur & verbis illorum, leuissimique
stomachi sententia. Mitto quod magis rudes sunt magis morosi,
& magis morosi magis rudes: nec obstat quod experimur nos
morantes in consideratione vnius rei magis memores reddi qu&m
leui consideratione pr&ter labentes, experimur enim etiam
atque non minus, nos qu&dam sine mora audita atque visa
vel etiam considerata in s alia vero diutius
attenti&sque visa & considerata, minim& retinere.
Haud igitur in mora & corporalitate est virtus, imo in ipso
contrario maxim& quod ad corpus attinet. Quod vero ad alterum
non est mora qu& facit fixionem: sed form& actiuitas,
videtur autem mora conferre aliquando: quia forma aliqua non apta
vel nata est cit& agere, vel subiectum cit& recipere,
ide&que morando perficitur actio. Vbi vero forma est spiritualior,
est & actiuior. Hinc ignis actiuissimus est omnium elementorum,
quia spiritualissimum est inter ea, & potentissimum ad conuertendum
in se, & data materia solus per se in infinitum crescens.
Qui etiam si multum agit: non quia multus est. & magnus, agit,
vtpote propter multam corporalitatem: sed propter intensiorem
qualitatem, qu& consuenit seruari in illa magnitudine: qu&
quidem qualitas (vt notant quidam Platonicorum) si posset reduci
in medietatem illius magnitudinis: intenderetur adeo magis, vt
duplo potentius ageret, si in minimam quantitatem, maxim&
potentior: si in indiuiduum infinite potentior. Ex his ergo considerari
potest quam inconsiderate dicti philosophi loquuti sint.
Hinc etiam patet quam imperit& (etenim hoc notare non est
sine emolumento eorum qu& ad pr&sens institutum spectant)
equini quidam medici proferant illud vulgatum. Non qualitas, sed
quantitas. Cum ad eorum propositum oppositum totum proferri deboat.
Esto. n. quod qualitas tant& virtutis non sit infra tantam
quantitatem, & in multa quantitate multa qualitas conseruetur:
nunquam tamen actiuitas refferri debet ad molem, tot&mque
illud quod est pertinens ad rationem materi&, extensio.
n. ipsa ordinata est [ipsis etiam indicibus] ad continentiam:
qualitatis, atque form&. Ferri id tamen potest si ab Apotecariis
eorum dictum fuerit: quia recipiunt precium iuxta quantitatem
qu& est in ponderibus, numeris, & mensuris, quidquid
sit de qualitate simplicium, pharmacorum &
& idcirco, vt existimo, quidam ex eis in suo insigni notatum
habebat in nostra patria. NON QVALITAS SED QVANTITAS. quamuis.
n. constaret eum h&c retulisse ad porcum depictum de quo
non qu&ritur sicut de equo, an concinnos habeat oculos,
parvas auriculas, contractam ceruicem, latum pectus, minacem frontem,
os arrectum, crura soluta, & id genus alia, sed duntaxat an
sit latus longus atque pinguis, id tamen non minus conuenienter
subinde poterat & porco ad id quod erat intus in apotheca
referri. NON QVALITAS SED QVANTITAS, vtpot& pia mater,
qu& dotauit filias & doctorauit filium.
Adunatio uero & immutatio, licet sint duo actus: simul tamen
fiunt. Immutan adunando fit imrnutatio. Horum
rationem ita aperimus. Dixit Heraclitus, Si omnia entia fumus
fierent: nares omnia discernerent. Dicamus crassius. Si omnia
pr&ter Vulpeni in gallinaceos conuerterentur frustra non
esuriret vulpes, omnia per vulpem essent vorabilia. De potentibus
omnia suo modo conuertere, vnum est hominis phantasia: de potentibus
omnia suo modo vorare, & degustare vnum est hominis cogitatiua.
Tale conuersionis genus potent attingere (non sine cogitationis
actu) vt omnia memorabilia potenter reddat non absque
phantasi& actu cogitatiua. At inquies oportebit phantasiam
conuertere omnia aut in vnam speciem, aut in plures: si conuertat
& iam non erit multorum memoria, sed vnius:
si quipp& omnia conuertantur in ouem: iam lupus non multiplicabit
comestibilium speciem vt dici possit pr&ter vnum quippiam
illi esse comestibile. Si conuertat reform&tque in plures
species: aut finitas, aut infinitas si finitas: aut determinatas
& istas cognoscere & aut
aut indeterminatas,
& ita erimus in eodem in quo sumus. Infinita vero tentare
stultum est. Scire igitur oportet conuersionem non ita fiendam
vt substantialis d nec vt accidentia vnius
cuiusque rei propria tollantur: Sed vt diuersa atque omnia ita
vna illis applicita adueniente forma, afficiantur modo suo: vt
vnam ab vno, & per vnum memorabilis subeant rationem: Sic
omnia lupus iste ingurgitabit vt vnum: si omnes substanti&
& qu& inmediate consequuntur eas vnius generis accidentium
indumenta subibunt.
Sicut ad eandem vocalem in centro circuli innumera si esse, &
imaginari pos (non ablato quod corum singula
suam diuersitatem retineant) omnia vnius sonanti& modum
subeunt: imo tantum abest vt per vocalis applicationem subcludant
suam esseti& ab aliis diuersitatem: vt per illam magis eadem
insinuare valeant. Sic & vni spiritui pluribus appositis organis
diuers& pro eorum propria ratione producuntur voces. Quid
ergo est quod disperans non disponaris, & quasi accingaris
ad aliquam de innumeris possibilibus tibi
in phantasi& & cogitatiu& conterminio situandam:
qua vniuersa sicut in libro spectabilitatem, ita & in anima
memorabilitatem induant? Hoc est quod tu& relinquimus industri&
& quicunque es ingeniose. Intueare quid pr&stiterit
modus inventionis Pan Archadi& Dei cum primus calamos coniunxit
agrestes: h&c qu& diuersis iam acta ingeniis non facile
olim consonare solebant: iam vnico eiusdem spiritu, in vnum quasi
imparibus compactum cicutis in missorum, ablatam dispersionem,
adunionemque factam, quam commode pr&stat vnus.
Pro hoc quod ad ordinationem attinet, vulgat& sunt (licet
ad rem minus & modicum relat&) propositiones ab ista
pendentes, qu& consideratis iis qu& per nos extant
enucleata melius vsuuenire possunt. Principaliter ergo contingere
dicitur reminiscentia, cum motus iste huic motui de necessitate
succedit, vel motum istum hic motus concomitatur: siue id sit
locali, siue temporali, siue rationali, siue naturali, siue artificiali,
siue quomodocunque aliter positiua concomitantia, atque vnius
post alterum successione. Ad quem san& modum, progredimur
& memoria niui Hinc ad eam qu&
frigoris. Hinc ad eam qu& antiperistasis: Hinc ad eam qu&
intendenti& caloris in stomacho: Inde ad eam qu& potentis
Ab hac in appetitum, &
robur, & & ita deinceps in hoc. In aliis omnibus
similiter. Si quid vero habet naturam carentem ordine: ad aliud
ordinatum referatur: atque innitatur: quod quidem semper esse
debet aliquod sensibile: quamobrem non temer& &
ratiocinativo philosopho dicitur ordinem propria natura sensibilium
esse: & non cognoscit ipsum extra margines natur&. Vnde
si qu&ras ab illo quid est ordo? est inquiet progressus
rei secundum viam natur&. Quid est ordinis carentia exitus
inquiet & via natur&. H&c sunt qu& de
organo, & ad organum scrutinium pertinentia volumus esse dicta:
qu& si atte nihil est quod ne ad vlteriora
progrediaris impediat: ex iis. n. remoueris ab eo, quod ad consequentes
actus occlusum faciebat iter. Et cert&
ne sub titulo theorices sufficienter apponeremus ea, qu&
per so ipsa praxim complere valeant.
TERTIA PARS
Age iam ad operandi formam transeamus insinuandam. Tanquam pr&ludiis
agentes, ab elementorum simplicior&mque notitia, ad compositi
integri, atque perfecti considerationem deueniamus.
Primum igitur ad eorum similitudinem qui prius manum pagin&
docent admouere quam oculi ad inscriptos caractheres coniiciantur:
proponimus ante apparanda subiecta quorum pr&cesserit memoria:
vt ipsorum virtus & efficacia discooperiatur hunc in modum.
Sumatur subiectum commune idque primo in partes eius maiores distribuatur,
qu& ex instituto saltem operantis sibi succedere debeant:
qu& partes maiores, subiecta magis propria superius sunt
appellata. Hinc ad subd vt partes ist&
ad inuicem finiri, & ordinat& sibi inuicem succedere
percept&, in loco contiguitatis ver&, vel positiu&
describant sibi alias partes, qu& subiecta propriissima
indiuidu&que sunt: qu& multiplicari debent iuxta
rationem latitudinis subiectorum magis propriorum, & commodum
occurrentium sedium adiiciendorum.
Quibus ita dispositis & prompt& memoriter habitis adsit
cathalogus diuersarum rerum sensibilium, qu& primo numero
sint viginti & quinque, deinde quinquaginta, mox centum: vt
gradatim exercitationis beneficio exoptata c
cum hoc quod optim& videbitur quomadmodum ea quorum ordo
naturlem memoriam suggeret: merito subiectorum quibus distributa
sunt & ordinate tibi non minus quam si in pagina
essent exarata occurrent: vt ab vltimo ad primum eadem facilitate
qua & primo ad vltimum accedebas. Item
& quomodo libet ordinem re ad hoc ipsa
locorum sensibilitate conferente.
Proinde visa subiectorum efficacia ad adiectorum rationem transeamus
quibus non tanquam leui fragilique fundamento naturalis innittitur
memoria. Adest ergo duplicis generis memoria, terminorum videlicet
atque rerum: quarum h&c simpliciter admittit necessitatem:
illa ver& in aliquo quodam genere, vel in eo quod per ipsam
acui creditur memoratiua facultas ad propri& functionis
expeditionem: grauiora. n. passi minorem difficultatem & arduitatem
non sentire consueuimus: vel quia alicuius facultatis fert consuetudo,
cum occurrentia propositi atque sententi& in initialium
verborum expressionem requirere, vel quia rebus accidit vnicum
propriumque nancisci nomen idque non satis in promptu, vt sunt
herbaram, arborum, mineralium, seminum & id genus aliorum,
quorum conceptum habere minim& sufficit: vel tandem quia
s&pe sese offert occasio proferendi verba, quorum minim&
rationem habemus.
De generibus quibus res ips& adiiciuntur, explicantur, s&que
inuicem insinuant: alibi declarabimus. Pro genere autem istius
facultatis satis tibi apertum iter ex antedictis: necnon habes
optimam magistram atque ducem tum intrinsecam, tum extrinsecam
naturam, qu& te per rationem insitam & obiecta pr&sentia
semper illuminat.
Modorum quoque quibus termini adiiciuntur plurimi, & innumeri
occurrere tibi poterunt dummodo fueris in agitatione Clauis rnagn&
peritus (illa quippe fons est omnium inuentionum) eos qui nobis
commodiores visi sunt in diuersis locis diuersos explicarnus.
Modum vnicum quo ad nostra vsque tempora vsi sunt antiqui prorsus
contemnimus, quia laboriosus est mult&mque requirit exercitationem,
nec cert& est ab omnibus assequutionis.
Perstrinximus igitur intrinsec& lectionis latitudinem illam
& longitudinem compressimus: iis. n. oculum phantasi&
disgregantibus atque distrahentibus, maius causabatur negocium,
quod artis difficultate exercitation&sque prolixitate,
dignioribus intenta negociis ingenia repellebat. Quid. n? indiuiduo
subiecto per vnicum adiectum vnicum tantum (vt in pluribus) committere
licebat elementum, quippe cum innumerabiles habeantur combinationum
& compositionum differenti&. Qua de re qui primus apparet
hanc artem transtulisse & Gr&cis ad Latinos: deridet
Gr&corum quorundam studium verborum imagines conscribere
volentium, atque ita eas sibi parare, vt cum opportun& fuorint
in inquirendo tempus non consumetur. Videbat. n. verborum infinitam
esse multitudinem, ideoque ridiculum esse illam persequi velle.
Atqui nobis non solum possibile sed & facile compertum est
posse apparatas haberi imagines, quibus singulis quibusque locis
cuiuscumque generis terminos integros apponam, idque pluribus
modis, vt in pluribus tractatibus ad diuersas ordinatis intentiones
manifestamus: In presentiarum vero per hunc qui sequitur proponatur
Prima praxis qu& vocum est.
De fixione rotarum.
Ad ordinatam parandam exercitationem: prim& elementorum
prompta habeatur conceptio: elementorum inquam illis adiectibilibus
explicabilium, qu& ad omnes producendas actiones nec-non
ad passiones omnes recipiendas sunt aptissima.
Ex iis ergo triginta tu& notiti& melius inh&rentes
ad triginta elementorum expressionem faciendam eligantur: qu&
completum reddunt numerum, eorum qu& diuersis inseruiunt
in tribus idiomatibus pronunciationum differentus: neque. n. necessarium
est triplex instituere elementarium, cum A ipsum equiualeat ipsi
a [alpha] & [aleph] B. ipsi
b [beta] & [beth]. similiter &
alia multa aliis. Vbi vero super nostri generis elementa sunt
Gr&ca vt y w q
[psi omega theta] & vltra h&c & illa,
sunt Hebr&a: propriis sunt notata caracteribus. Et ita vnum
simplex elementarium deseruit tribus linguis & iis qu&
illis sunt subalternat&.
Triginta igitur adiecta promptitudine citra omnem dilationein
possibili tu& se offerant phantasi&, dum alius vel
tu te intentes ad prompt& respondendum quid pro singulis
elementis ordinate, regressiu&, & progressiu&,
item & inordinat& propositis habeatur.
Quo quidem peracto, ad tribuendum singulis singulas appropriatas
operationes procedatur: qu& omnes sint
qu&que non sine corporis motu prosequantur. Tu prout tibi
commodius videbitur ordinabis atque statues: nos interim eiusmodi
sub typis proponemus Agentes & actiones.
Lycas in conuiuiumAA
Deucalion in lapides.BB
Apollo in pythonemCC
Argus in bouemDD
Arcas in CalistonEE
Cadmus in satos dentesFF
Semele in partumGG
Echo in NarcissumHH
Tyrrhenus nauta in Baccum puerumII
Pyramus in EnsetheKK
Mineis in lanificiumLL
Perseus in caput Medus&MM
Athlas in coelumNN
Pluto in ProserpinamOO
Cyane in stagnumPP
Arachnes in telamQQ
Neptunus in equumRR
Pallas in oliuamSS
Iason in TaurosTT
Med&a in cacabum EsonisVV
Theseus in ScyronemXX
Filia Nisi in paternum crinemYY
Dedalus in alarum structuramZZ
Hercules in Antheumyy [psi psi]
Orph&us in lyramjj [phi phi]
Cicones in Orph&umww [omega omega]
Esacus in precipitiumqq [theta theta]
Mennonis in sepulturam&& [`ayin `ayin]
Arion in delphines&& [sadhe sadhe]
Glaucus in herbam.&& [shin shin]
In quibus non requiritur necessari& primum nominis agentis
ve idem esse cum illo cuius est expressiuum:
sufficit enim ambo h&c determinato huic significando esse
adscripta.
Rotam igitur prim& immobilem intra alte-
ram immobilem ita situabis: vt exte-
interior autem ap-
propriatas denotet actiones.
Quibus foeliciter succedentibus ad vlteriorem fiat progressus
operationem. Placeat inquam homini & hominis actioni addicere
instrumentum vel insigne non quidem quod ad illius tantum referri
debeat actionem, sed quod sit omnibus vt fieri potest adaptabile
vel saltem omnibus in operibus obeundis compatibile. Non. n. ideo
fix& figurantur h& rot& vt maneant perpetuo:
sed vt vnius adiecti appropriata nostr& figantur memori&:
vt cum huc, illucque prodeunt: semper atque statim referri possint
ad illum (vt in vlterioribus patebit) ad quem pr&sentia
sunt ordinata. Habet ergo Lycas cathenam, Deucalion vittam, Apollo
baltheum, Argus caputium, Arcas peram, Cadmus antesinale, Semele
suppositam sedem, & ita deinceps alij alia, qu& licet
singulis sint propria: sunt tamen pro viribus omnibus appropriabilia
quod quidem magis est curandum. Ratio. n. praxis vltim&
rationi praxis initialis est pr&ferenda.
Rotam igitur secundo immobilem intra duas alias immobiles pro
appropriatis duobus: qu& ad hominem referuntur constanter
nanciscendis collocato: quatenus perpetuo naturam elementorum
vbicumque ponantur, & quomodocumque disponantur pr&sentare
queant. Rot& fix& mentis oculo conspiciend&
sunt huiusmodi.
Ibi exterior significat homines Media proprias actiones. Interior
vero insignia hunc in modum.
in conuiuiumAcathenatus
BDeucalionB
in lapidesBvittatus
in PythonemCBaltheatus
in bouis custod.Dcaputiatus
in CalistumEperatus.
Similis de aliis esto institutio, ordinatio, & iudicium. Vbi
vero ad tertij elementi significationem instrumentum addere contigerit
(quamuis hoc minus commodum sese offerat, accidit enim actionem
appropriatam, vel contingentem non pati in manu tale appositum)
ipsum pro commoditate imaginetur aliquo adiectum vel alligatum
vel interiectum pacto, vt operationem Turbet, Adiuuet, & vel
Abiiciatur, Euertatur, Eximatur, Extricetur, Euacuetur, Ruat,
Incidat, vel quomodolibet aliter pro operis congruentia se habere
possit: C&terum incomparabiliter conuenientius est insignire:
quipp& cum sine vlla difficultate insignia possint ad omnes
referri & applicari.
Consulto plan& industri& tu& committere placuit
inueniendas congruentes actiones, & organa, sine insignia,
sicut enim singulis peculiares determinatorum hominum sunt magis
not& & celebres effigies: ita etiam (cum trahat sua
quemque voluptas) habent singuli quibus operibus instrumentis
& insigniis, sollicitentur magis, magisque in affectus concitentur.
In superioribus. n. Ianu& memori&
h&sque potentiores, patentiores: ij vero nec iidem sunt,
neque ab iisdem emanant principiis in omnibus.
Bruno, Giordano, .
Ars Memoriae ('The Art of Memory') / by Giordano Bruno.
F. Tocco et al., eds.,
Jordani Bruni Nolani
opera latine conscriptapta publicis
sumptibus edita...
Published:
Neapoli : D. Morano, 1879-91.
Description: 3 v : ill. ; 23 cm.
Subject Headings:
1. Metaphysics -- Early works to 1800.
2. Hermetism -- Early works to 1800.
3. Memory -- Early works to 1800.
4. Mnemonics -- Early works to 1850.
Bruno, Giordano, . Ars Memoriae, 1582.
Bruno, Giordano, . Opere Latine.
193 B83.IF
V. II (i), pp. 56 ff.
ars memoriae
Professional
from Envolve

我要回帖

更多关于 不但而且造句 的文章

 

随机推荐